monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 5
VOTIENI MONTANI. 'Pereat' inquit 'potius'; cum sint, qui tam fortiter loquantur, vix inventus est, qui tyrannum occideret. 'Fili, fortius' inquam 'feri, ne nos colludere tyrannus intellegat'; suspensas leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae imbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamvis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad servilem dilectum Cannensis ruina compulit; quae quidquid coegit defendit. Ille quoque mihi (non) pepercisset, si unicus fuisset. ille me fratri relinquebat, hic tyranno. 'Etiamnunc' inquit 'in facie tua vulnera apparent'; fili, nocet tibi, quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis, quis haec fecerit vulnera? ille, cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et vivere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.